SCROPHAT remellius

SCROPHAT remellius
SCROPHAT remellius
Varroni de R. R. l. 2. c. 4, primum appellatus est Scropha, quod Quaestor cum esset, Licinio Nervae Praetoris in Macedoniâ provinciâ relictus, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes arbitrati occasionem se habere victoriae, impressionem facere coeperunt in castra, Tremellius vero cum hortaretur milites, ut caperent arma, ac exirent contra: dixit celeriter, se illos, ut Scropha porcos, deiecturum: idque fecit. Nam eô praeliô hostes ita fudit, fugavitque ut eô Nerva praetor Imperator sit appellatus, et ipse cognomen invenerit, ut diceretur Scropha. Verum Macrob. Sat. l. 1. c. 6. cognominis huius rationem aliam affert: Tremellius Sropha, inquit, cum familia atque liberis in villa erat. Servieius, quum de vicino Scropha erraret, surreptam conficiunt. Vicinus advocatis custodibus, omnia circumvenit, ne qua haec offerri possit; isque ad Dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius, qui ex villico rem comperisset, Scrophae cadaver sub centonibus collocat, super quos uxor cubabat. Quaestionem vicino permittit, quum ventum est ad cuhiculum, verba iurationis concipit, mnullam esse in villa sua scropham, nisilistam, inquit, quae in Centonibus iacet, lectulum ostendens. Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”